Isaiah 1

Ex Epiphanio, lib. de Vitis prophetarum. Isaias in Jerusalem nobili genere ortus est, ibique prophetavit: sub Manasse rege, sectus in duas partes, occubuit. Sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum, quas olim Ezechias rex jacto obstruxerat pulvere. Fontem quippe Deus Siloam causa Prophetae efficit, quoniam priusquam moreretur, pusillum precatus est, uti undas illic effingere dignaretur. Et confestim demisit illi coelitus aquam viventem, unde sortitus est locus ille appellationem Siloam, quod si quis interpretetur, sonat demissum. Sub Ezechia quoque rege, antequam stagnum piscinasque fabricasset, precibus Isaiae effectum, ut exigua lympha scaturiret, quod populus in obsidione hostium teneretur, et ne ipsa periret undis destituta civitas. In cujus rei perennem memoriam, populus accurate Prophetam isthic solo cum gloria et honore reddidit, ut per ejusdem intercessiones in consummationem usque saeculi, aquae ejusmodi fructus impetretur, cui scilicet usum referebant acceptum. Exstat autem monumentum Isaiae, finitimum sepulturae principum, post sepulcra sacerdotum versus Nothum partemque meridionalem. Salomon enim Jerosolymam construens, regum excitavit mausolea, prout illa David descripserat. HIERON. in Isa. Isaias, vir nobilis et urbanae eloquentiae, nihil in eloquio rusticitatis habens, non tam propheta dicendus est quam evangelista: Ita enim liquide Christi et Ecclesiae mysteria prosequitur, ut de praeteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et Juda, nondum decem tribubus captivatis: et de utroque regno nunc mixtim, nunc separatim, texuit oracula. Et cum interdum ad praesentem respicit historiam, et post Babylonicam captivitatem reditum populi significet in Judaeam, in advocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam. etc. Tria sunt genera visionis: primum corporale, quo videmus coelum et terram et hujusmodi; secundum spirituale, quo videmus, sicut in somnis, imagines hominum et hujusmodi; tertium intellectuale, quod est in ratione, per quod Creatorem cognoscimus, et, Spiritu sancto revelante, intelligimus quodlibet. Videre quoque saepe pro intelligere ponitur: unde saepe interrogamus, dicentes: Vides, id est, intelligis? Prophetae quoque hinc videntes dicuntur, id est, intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu sancto, scilicet intimante, quae superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel, neque dicit quid viderit; sed statim dicit: Audite, coeli, et auribus percipe, terra. HIER. in Isa., tom. 4.. Non solum Isaias, etc., usque ad non ergo ignorabant, secundum Montanum, qui sic videbant. ID., Ibid. Isaias interpretatur, etc., usque ad et cum omnia fecerit, dicit: ID., ibid. Amos, pater Isaiae, non duodecim Prophetarum tertius est, etc., usque ad Prophetas fuisse contendunt. ID., ibid. Isaias principaliter de duabus tribubus, etc., usque ad ad correctionem duarum tribuum haec praedicta esse. etc. HIER., ibid. Pro Juda, in quo signantur duae tribus, etc., usque ad de qua: ID., ibid. Ozias ipse est qui et Azarias, etc., usque ad ut nostrae historiae appareant antiquiores quam gentiles. etc. ID., ibid. Supra quis Propheta, etc., usque ad cum hoc potestatis Dei sit, nec terrenae intelligentiae. ID., ibid. Non vobis, sed mihi, ut quod in spiritu audivi referam vobis, qui ipsum audire non meremini. ID., ibid. Quod dicit: Ego eos adoptavi in filios, etc., usque ad unde: etc. ID., ibid. Unde: Deut. 22.. Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in praesepio, ut carnis suae freno reficeret universos. HIER., uti supra. Scribae et Pharisaei clavem scientiae et legis habentes. Unde Israel, Deum videntes, appellati sunt. Cujus scilicet diem vidit Abraham et laetatus est Joan. 8.; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est. etc. HIER., ibid. In hoc titulo, personam, causam, tempusque commemorat; secundo, attentos facit; tertio, narrat quid locutus Dominus; quarto, quasi in excessibus gentem increpat peccatricem. etc. Aeternum minatur interitum, quia respuunt Filium, qui salutem attulit. ID. ibid. Unde: ZACH. 5.; unde alibi: Psal. 37.. Alii, pessimorum, ut non seminis sit vitium, sed malitiae eorum, qui voluntate propria Deum dereliquerunt. Non enim boni et mali diversa putanda est natura. Dicentes: et Joan. 8.; et et HIER., ibid. Qui dicebantur pars et filii Dei Joan. XIX; Matth. 13.. Dicitur de eis: Psal. 17., unde: etc. Luc 9., unde Apostolus: Philip. 3.. etc. ID. ibid.. Quasi dicat, etc., usque ad quod autem jam non sit locus medicinae aptus ostendit sic: etc. ID., ibid. Sicut laetitia animi aliquando dolores corporis mitigat, etc., usque ad unde: etc. ID., ibid. Quasi dicat, etc., usque ad et pium medicum ad se missum occiderunt. ID., ibid. Unde: urbem, scilicet confusionis et vitiorum, etc., usque ad et irremediabilem Judaeorum captivitatem expressit. etc. ID., ibid. Haec sub Babyloniis partim completa sunt, etc., usque ad unde: etc. etc., ID., ibid. Affecta piissimi patris. Et: Joan. 14., sed nostro vitio alieni efficimur. Unde Babylon saepe nuncupatur. ID. Hoc ex persona Prophetae, etc, usque ad sic Omnipotens, Filius Omnipotentis est. ID. Salvatis reliquiis, etc., usque ad et nunc mente cernitur, quando invisibilis creditur. ID. Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Vel plenus sum, id est, taedio affectus, quia non bene offertis. etc., usque: etc. Sacrificia Judaeorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: etc. Ultimam templi destructionem indicat, quae in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum aedificatum est, et in eo diu sacrificatum est. ID. Potest et de illis accipi, qui, cum Dei praecepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt. Praeterito utens, ostendit se nunquam Judaeorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse. ID. Haec sacrificia non quaesivit Deus, quasi indigeret; sed ne daemonibus immolarent, et ut per carnalia et typica ad spirituale et verum sacrificium facilius pervenirent. Audiant hoc Ebionitae, qui post Christi passionem putant legem esse servandam audiant hoc eorum socii, qui Israelitico tantum generi custodiendam decernunt. etc, Festum novae lunae, quod celebrabant in principio mensium: novum, luna; unde: Psal. 80.. etc. ID. Quia spirituales hostias non offerunt; unde: Psalm. 50.. Vers. 14 . etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant. etc. Quasi dicat: Hoc odivi: placet veritas Evangelii: sanguine Christi, aqua baptismi. manentes in innocentia vitae. Baptismus enim solum potest in remissionem peccati, unde: Joan. 3., etc. Et alibi: etc. HIER., ubi supra. Ordo praecipuus, etc., usque ad sed etiam in conspectu Dei, quem nihil potest celari. ID. Illud Evangelii sonat, etc., usque ad quem sequuntur in Apocalypsi qui splendent candore virginitatis. ID. Non confisi naturae, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina. etc. ID. Victimis Judaeorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant. etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: quia vestiti contra frigus perfidiae. etc. ID. De qua fiat vestis Christi. etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidae animarum. . ID. Justitia, in Hebraeo quod magis justum significat, ut intelligamus Dominum commoratum ea, de quo: quod in Ezechiele per Oolibam significatur, quod interpretatur vel etc. Clari scilicet et lucidi ad vitia sunt reversi. ID. Scoria, Hebraice : quod est rubigo metallorum, vel purgamenta et sordes quae igne excoquuntur. etc. Alii: Symmachus: Moraliter: quia praecepta sanctae Scripturae, quibus corrigere debent auditores, ad illorum voluntatem emollit, sensu suo admisto vinum corrumpit. etc. Haeretici quoque Evangelium corrumpunt, pessimi caupones, de vino aquam facientes, cum aquam in vinum verterit Dominus, quod miratur architriclinus: Et regina Saba, in convivio Salomonis collaudans pincernas et ministros vini. ID. Accipientes a Scribis et Pharisaeis munera, quae pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisaeorum et Judae proditoris, etc. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis: etc. ID. Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera. ID. LXX: etc., usque ad vel moribus. ID. Affectu pii patris eos licet inimicos plangit et percutit, quia pereunt et poenitere nolunt. etc. ID. Ultione consolatur, etc., usque ad in quo significat eos tormenta passuros. ID. Falsam doctrinam Scribarum et Pharisaeorum, quae est similis verae, sicut stannum argento. Et dabo puram et perfectam legis et Evangelii scientiam. etc. ID. Non solum post captivitatem, ut Zorobabel, Esdram, et alios, qui usque ad Hircanum praefuerunt populo; sed et post adventum Domini, Apostolos et alios Ecclesiae doctores. Ecclesia in qua revocantur ad juste vivendum. Est enim civitas congregatio hominum ad juste vivendum. . ID. Sicut a quercu ariditate concussa, etc., usque ad nec olera quidem affert, quae infirmus manducet. .